Tag Archives: latin

Ovid: Metamorphoses Book VIII

Iam nitidum retegente diem noctisque fugante
tempora Lucifero cadit Eurus, et umida surgunt
nubila: dant placidi cursum redeuntibus Austri
Aeacidis Cephaloque; quibus feliciter acti
ante exspectatum portus tenuere petitos.               5
interea Minos Lelegeia litora vastat
praetemptatque sui vires Mavortis in urbe
Alcathoi, quam Nisus habet, cui splendidus ostro
inter honoratos medioque in vertice canos
crinis inhaerebat, magni fiducia regni.               10
Sexta resurgebant orientis cornua lunae,
et pendebat adhuc belli fortuna, diuque
inter utrumque volat dubiis Victoria pennis.
regia turris erat vocalibus addita muris,
in quibus auratam proles Letoia fertur               15
deposuisse lyram: saxo sonus eius inhaesit.
saepe illuc solita est ascendere filia Nisi
et petere exiguo resonantia saxa lapillo,
tum cum pax esset; bello quoque saepe solebat
spectare ex illa rigidi certamina Martis,               20
iamque mora belli procerum quoque nomina norat
armaque equosque habitusque Cydoneasque pharetras;
noverat ante alios faciem ducis Europaei,
plus etiam, quam nosse sat est: hac iudice Minos,
seu caput abdiderat cristata casside pennis,               25
in galea formosus erat; seu sumpserat aere
fulgentem clipeum, clipeum sumpsisse decebat;
torserat adductis hastilia lenta lacertis:
laudabat virgo iunctam cum viribus artem;
inposito calamo patulos sinuaverat arcus:               30
sic Phoebum sumptis iurabat stare sagittis;
cum vero faciem dempto nudaverat aere
purpureusque albi stratis insignia pictis
terga premebat equi spumantiaque ora regebat,
vix sua, vix sanae virgo Niseia compos               35
mentis erat: felix iaculum, quod tangeret ille,
quaeque manu premeret, felicia frena vocabat.
impetus est illi, liceat modo, ferre per agmen
virgineos hostile gradus, est impetus illi
turribus e summis in Cnosia mittere corpus               40
castra vel aeratas hosti recludere portas,
vel siquid Minos aliud velit. utque sedebat
candida Dictaei spectans tentoria regis,
‘laeter,’ ait ‘doleamne geri lacrimabile bellum,
in dubio est; doleo, quod Minos hostis amanti est.               45
sed nisi bella forent, numquam mihi cognitus esset!
me tamen accepta poterat deponere bellum
obside: me comitem, me pacis pignus haberet.
si quae te peperit, talis, pulcherrime regum,
qualis es ipse, fuit, merito deus arsit in illa.               50
o ego ter felix, si pennis lapsa per auras
Cnosiaci possem castris insistere regis
fassaque me flammasque meas, qua dote, rogarem,
vellet emi, tantum patrias ne posceret arces!
nam pereant potius sperata cubilia, quam sim               55
proditione potens!—quamvis saepe utile vinci
victoris placidi fecit clementia multis.
iusta gerit certe pro nato bella perempto:
et causaque valet causamque tuentibus armis.
at, puto, vincemur; qui si manet exitus urbem,               60
cur suus haec illi reseret mea moenia Mavors
et non noster amor? melius sine caede moraque
inpensaque sui poterit superare cruoris.
non metuam certe, ne quis tua pectora, Minos,
vulneret inprudens: quis enim tam durus, ut in te               65
derigere inmitem non inscius audeat hastam?
coepta placent, et stat sententia tradere mecum
dotalem patriam finemque inponere bello;
verum velle parum est! aditus custodia servat,
claustraque portarum genitor tenet: hunc ego solum               70
infelix timeo, solus mea vota moratur.
di facerent, sine patre forem! sibi quisque profecto
est deus: ignavis precibus Fortuna repugnat.
altera iamdudum succensa cupidine tanto
perdere gauderet, quodcumque obstaret amori.               75
et cur ulla foret me fortior? ire per ignes
et gladios ausim; nec in hoc tamen ignibus ullis
aut gladiis opus est, opus est mihi crine paterno.
illa mihi est auro pretiosior, illa beatam
purpura me votique mei factura potentem.’               80
Talia dicenti curarum maxima nutrix
nox intervenit, tenebrisque audacia crevit.
prima quies aderat, qua curis fessa diurnis
pectora somnus habet: thalamos taciturna paternos
intrat et (heu facinus!) fatali nata parentem               85
crine suum spoliat praedaque potita nefanda
per medios hostes (meriti fiducia tanta est)               88
pervenit ad regem; quem sic adfata paventem est:
‘suasit amor facinus: proles ego regia Nisi
Scylla tibi trado patriaeque meosque penates;
praemia nulla peto nisi te: cape pignus amoris
purpureum crinem nec me nunc tradere crinem,
sed patrium tibi crede caput!’ scelerataque dextra
munera porrexit; Minos porrecta refugit               95
turbatusque novi respondit imagine facti:
‘di te summoveant, o nostri infamia saecli,
orbe suo, tellusque tibi pontusque negetur!
certe ego non patiar Iovis incunabula, Creten,
qui meus est orbis, tantum contingere monstrum.’               100
Dixit, et ut leges captis iustissimus auctor
hostibus inposuit, classis retinacula solvi
iussit et aeratas impelli remige puppes.
Scylla freto postquam deductas nare carinas
nec praestare ducem sceleris sibi praemia vidit,               105
consumptis precibus violentam transit in iram
intendensque manus passis furibunda capillis
‘quo fugis’ exclamat ‘meritorum auctore relicta,
o patriae praelate meae, praelate parenti?
quo fugis, inmitis, cuius victoria nostrum               110
et scelus et meritum est? nec te data munera, nec te
noster amor movit, nec quod spes omnis in unum
te mea congesta est? nam quo deserta revertar?
in patriam? superata iacet! sed finge manere:
proditione mea clausa est mihi! patris ad ora?               115
quem tibi donavi? cives odere merentem,
finitimi exemplum metuunt: exponimur orbae
terrarum, nobis ut Crete sola pateret.
hac quoque si prohibes et nos, ingrate, relinquis,
non genetrix Europa tibi est, sed inhospita Syrtis,               120
Armeniae tigres austroque agitata Charybdis.
Nec Iove tu natus, nec mater imagine tauri
ducta tua est: generis falsa est ea fabula! verus,
[et ferus et captus nullius amore iuvencae]
qui te progenuit, taurus fuit. exige poenas,               125
Nise pater! gaudete malis, modo prodita, nostris,
moenia! nam, fateor, merui et sum digna perire.
sed tamen ex illis aliquis, quos impia laesi,
me perimat! cur, qui vicisti crimine nostro,
insequeris crimen? scelus hoc patriaeque patrique est,               130
officium tibi sit! te vere coniuge digna est,
quae torvum ligno decepit adultera taurum
discordemque utero fetum tulit. ecquid ad aures
perveniunt mea dicta tuas, an inania venti
verba ferunt idemque tuas, ingrate, carinas?               135
iam iam Pasiphaen non est mirabile taurum
praeposuisse tibi: tu plus feritatis habebas.
me miseram! properare iubet! divulsaque remis
unda sonat, mecumque simul mea terra recedit.
nil agis, o frustra meritorum oblite meorum:               140
insequar invitum puppimque amplexa recurvam
per freta longa trahar.’ Vix dixerat, insilit undis
consequiturque rates faciente cupidine vires
Cnosiacaeque haeret comes invidiosa carinae.
quam pater ut vidit (nam iam pendebat in aura               145
et modo factus erat fulvis haliaeetus alis),
ibat, ut haerentem rostro laceraret adunco;
illa metu puppim dimisit, et aura cadentem
sustinuisse levis, ne tangeret aequora, visa est.
pluma subit palmis: in avem mutata vocatur               150
Ciris et a tonso est hoc nomen adepta capillo.
Vota Iovi Minos taurorum corpora centum
solvit, ut egressus ratibus Curetida terram
contigit, et spoliis decorata est regia fixis.
creverat obprobrium generis, foedumque patebat               155
matris adulterium monstri novitate biformis;
destinat hunc Minos thalamo removere pudorem
multiplicique domo caecisque includere tectis.
Daedalus ingenio fabrae celeberrimus artis
ponit opus turbatque notas et lumina flexum               160
ducit in errorem variarum ambage viarum.
non secus ac liquidus Phrygiis Maeandros in arvis
ludit et ambiguo lapsu refluitque fluitque
occurrensque sibi venturas aspicit undas
et nunc ad fontes, nunc ad mare versus apertum               165
incertas exercet aquas: ita Daedalus implet
innumeras errore vias vixque ipse reverti
ad limen potuit: tanta est fallacia tecti.
Quo postquam geminam tauri iuvenisque figuram
clausit, et Actaeo bis pastum sanguine monstrum               170
tertia sors annis domuit repetita novenis,
utque ope virginea nullis iterata priorum
ianua difficilis filo est inventa relecto,
protinus Aegides rapta Minoide Diam
vela dedit comitemque suam crudelis in illo               175
litore destituit; desertae et multa querenti
amplexus et opem Liber tulit, utque perenni
sidere clara foret, sumptam de fronte coronam
inmisit caelo: tenues volat illa per auras
dumque volat, gemmae nitidos vertuntur in ignes               180
consistuntque loco specie remanente coronae,
qui medius Nixique genu est Anguemque tenentis.
Daedalus interea Creten longumque perosus
exilium tactusque loci natalis amore
clausus erat pelago. ‘terras licet’ inquit ‘et undas               185
obstruat: et caelum certe patet; ibimus illac:
omnia possideat, non possidet aera Minos.’
dixit et ignotas animum dimittit in artes
naturamque novat. nam ponit in ordine pennas
a minima coeptas, longam breviore sequenti,               190
ut clivo crevisse putes: sic rustica quondam
fistula disparibus paulatim surgit avenis;
tum lino medias et ceris alligat imas
atque ita conpositas parvo curvamine flectit,
ut veras imitetur aves. puer Icarus una               195
stabat et, ignarus sua se tractare pericla,
ore renidenti modo, quas vaga moverat aura,
captabat plumas, flavam modo pollice ceram
mollibat lusuque suo mirabile patris
impediebat opus. postquam manus ultima coepto               200
inposita est, geminas opifex libravit in alas
ipse suum corpus motaque pependit in aura;
instruit et natum ‘medio’ que ‘ut limite curras,
Icare,’ ait ‘moneo, ne, si demissior ibis,
unda gravet pennas, si celsior, ignis adurat:               205
inter utrumque vola. nec te spectare Booten
aut Helicen iubeo strictumque Orionis ensem:
me duce carpe viam!’ pariter praecepta volandi
tradit et ignotas umeris accommodat alas.
inter opus monitusque genae maduere seniles,               210
et patriae tremuere manus; dedit oscula nato
non iterum repetenda suo pennisque levatus
ante volat comitique timet, velut ales, ab alto
quae teneram prolem produxit in aera nido,
hortaturque sequi damnosasque erudit artes               215
et movet ipse suas et nati respicit alas.
hos aliquis tremula dum captat harundine pisces,
aut pastor baculo stivave innixus arator
vidit et obstipuit, quique aethera carpere possent,
credidit esse deos. et iam Iunonia laeva               220
parte Samos (fuerant Delosque Parosque relictae)
dextra Lebinthos erat fecundaque melle Calymne,
cum puer audaci coepit gaudere volatu
deseruitque ducem caelique cupidine tractus
altius egit iter. rapidi vicinia solis               225
mollit odoratas, pennarum vincula, ceras;
tabuerant cerae: nudos quatit ille lacertos,
remigioque carens non ullas percipit auras,
oraque caerulea patrium clamantia nomen
excipiuntur aqua, quae nomen traxit ab illo.               230
at pater infelix, nec iam pater, ‘Icare,’ dixit,
‘Icare,’ dixit ‘ubi es? qua te regione requiram?’
‘Icare’ dicebat: pennas aspexit in undis
devovitque suas artes corpusque sepulcro
condidit, et tellus a nomine dicta sepulti.

Leave a comment

Filed under Latin